- CALONES
- CALONESmilitum servi, dicti quia ligneas clavas gerebant. quas Graeci κμ´λα vocant. Festus. At Servio in l. 6. Aen. v. 1. sic dicuntur, quia militibus ligna portant, et impedimenta. Σκευοφόροι. Horat. Sat. 6. l. 1. Serm. v. 102.Hunc perminxerunt Calones, atque Caballi.Quidam tamen a calando derivant, quod ad ministerium advocarentur: alii a Calendis, quod Calendarum die cibaria pro toto mense caperent. Nic. Lloydius. Huiusmodi servitia indigitantur verbis Spartiani in Hadriano, c. 13. a Cappadocibus servitia castris profutura suscepit: ubi sine ratione sunt, qui castrenses Ministros, in aula Principis militantes, intelligunt. Servorum enim in castr is Romanis magua multitudo, calonum scil. lixarumque, quo rum illi hîc onuino sunt accipiendi. Hi per incuriam disciplinae magnô numerô in castra semper inducti, qui munus facerent, vallum portatent, fossam ducerent: semper vero ab illis Imperatorib. ac Ducibus remoti, qui disciplinam militarem labantem revocare et in antiquum restituere studuerunt. Florus l. 2. c. 18. de Scipione, disciplinae militaris apud Numantiam correctore; Sed tunc acrius incastris, quam in campo; nostro cum milite, quam cum Numantino, pugnandum fuit. Quippe assiduis et iniustis et servilibus maxime operibus attriti-- ad hoc scorta, calones, sarcinaenisi ad usum necessariae, amputantur. Vide quoque Hittium, de bello Alexandr. c. 74. Itaque prioribus temporibus, quibus adstrictior disciplina, rari in castris servi, nec nisi digniorum, Ducum, Tribunorumque: postea vero labantibus moribus plures pene servi, quam milites, ita ut ne gregarius quidem ullus sine servo, inptimis sub Imperatoribus: cuiusmodi servi veteribus calones, recentioribus Galiarii, Graecis Scriptoribus infimi aevi, καλληκάρια dicti sunt. Vide Salmas. ad Spartian. in Hadriano c. 13. et infra in voce Galearii. Quomodo, quô succeslu cum Legatis, ad Syphacem, calonum locô primos ordines spectatae virtutis atque prudentiae servili habitu miserit Scipio, hostilibus castris imminens, qui, dum in colloquio Legati estent, vagi per castra alius alia aditus exitusque omnes, situm formamque et universorum castrorum et pattium, qua Poeni, qua Numidae, haberent, specularentur, moremque simul noscerent stationum vigiliarumque, refert pluribus Liv. l. 30. c. 4. et seqq. Vide etiam infra voce Ribaldi, it. Servitia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.